# Noctes Atticae 0.3.14-19

Gellius, Noctes Atticae, Capitula, lines 0.3.14-0.3.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/0.3.14

XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.
XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente.
XVI. Temporis varietas in puerperiis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes.
XVII. Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet".
XIX. Qua ratione Gavius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
