Latin
Poem 0.7
Gellius, Noctes Atticae 0.7
Not analysed yet
I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt.
II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.
III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.
IV. Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanos super eodem Regulo scripserit.
V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod "praepetes" Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et quid illae sint aves, quas Nigidius "inferas" appellavit.
VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalium.
VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.
IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.
X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.
XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.
XII. Quod neque "testamentum", sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.
XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae "sympoticae" vocantur.
XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.
XV. De verbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat.
XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.
XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.