Latin
Book 1, lines 1.11.1-1.11.2
Gellius, Noctes Atticae 1.11.1-2
Not analysed yet
Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria. 1 Auctor historiae Graecae gravissimus Thucydides Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem, ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris temperatur. 2 Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. 3 Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. 4 Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. 5 Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Kai meta tauta he xynodos en; Argeioi men kai hoi symmachoi entonos orgei chorountes, Lakedaimonioi de bradeos kai hypo auleton pollon nomou enkathestoton ou tou theiou charin, all'hina homalos meta rhythmou bainontes proselthoien kai me diaspastheie autois he taxis, hoper philei ta megala stratopeda en tais prosodois poiein. 6 Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus; 7 Alyattes autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum. 8 Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos:
hoi d'ar'isan sigei menea pneiontes Achaioi
ei thymoi memaotes alexemen alleloisin.