# Noctes Atticae 1.19

Gellius, Noctes Atticae, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/1.19

Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. 1 In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: 2 Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. 3 Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; 4 rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. 5 Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. 6 Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. 7 Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. 8 Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. 9 Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. 10 Libri tres in sacrarium conditi "Sibyllini" appellati; 11 ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
