Latin
Book 1
Gellius, Noctes Atticae 1.20
Not analysed yet
Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur. 1 Figurarum, quae geometrae appellant, genera sunt duo, "planum" et "solidum". 2 Haec ipsi vocant epipedon kai stereon. "Planum" est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. 3 "Solidum" est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme metae triangulae, quas "pyramidas" appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae kybous illi nos "quadrantalia" dicimus. 4 Kybos enim est figura ex omni latere quadrata, "quales sunt" inquit M. Varro "tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae kyboi." 5 In numeris etiam similiter Kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. 6 Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui trias Graece dicitur tantundem efficiat in cubo. 7 "Linea" autem a nostris dicitur, quam grammen Graeci nominant. 8 Eam M. Varro ita definit: "Linea est" inquit "longitudo quaedam sine latitudine et altitudine. 9 Eukleides autem brevius praetermissa altitudine: "gramme" inquit "est mekos aplates", quod exprimere uno Latine verbo non queas, nisi audeas dicere "inlatabile".