# Noctes Atticae 1.21

Gellius, Noctes Atticae, Poem 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/1.21

Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror", non quod vulgus legeret "Sensu torquebit amaro". 1 Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
2 Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia Vergilii:
et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror,
3 neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici "sapor sensu amaro torquet". "Cum ipse" inquiunt "sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi dicatur "sensus sensu amaro torquet"." 4 Sed enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illius "sensu torquebit amaro", risit et: "Iovem lapidem," inquit "quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror. 5 Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti invento usus est non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis." 6 Verba ex IV Lucreti haec sunt:
dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
7 Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
