Latin
Book 1
Gellius, Noctes Atticae 1.22.1
Not analysed yet
An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit. 1 Inroboravit inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur "hic illi superest", cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. 2 Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe volgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. 3 Qui integre autem locuti sunt, magnam partem "superesse" ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum. 4 Itaque M. Varro in satura, quae inscripta est nescis quid vesper vehat, "superfuisse" dicit immodice et intempestive fuisse. 5 Verba ex eo libro haec sunt: "In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint biopsele et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse." 6 Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque, quae agebatur, non attingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat, dixisse advocatum eum non habere, et cum is, qui verba faciebat, reclamasset: "ego illi V. C. supersum", respondisse praetorem festiviter: "tu plane superes, non ades". 7 M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure civili in artem redigendo, verba haec posuit: "nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit." In quo loco "superfuit" significare videtur "supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua superfluenti tamen et nimis abundanti": disciplinas enim Tubero stoicas dialecticas percalluerat. 8 In libro quoque de republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: "Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus." 9 Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, "superesse" non simplici ratione dici tam Latine quam Graece: Graecos enim perisson in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens et exuberans; 10 sic nostros quoque veteres "superesse" alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis. 11 Qui dicit ergo "superesse se" ei, quem defendit, 12 nihil istorum vult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita scripsit: primus ego in patriam mecum, modo vita supersit. Hoc enim in loco Vergilius akyroteron eo verbo usus videtur, quod "supersit" dixit pro "longinquius diutiusque adsit", 13 illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: