# Noctes Atticae 1.22.1-2-10

Gellius, Noctes Atticae, Book 1, lines 1.22.1-1.22.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/1.22.1-2

florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
14 An autem "superesse" dixerint veteres pro "restare et perficiendae rei deesse", quaerebamus. 15 Nam Sallustius in significatione ista non "superesse", sed "superare" dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: "Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant." 16 Sed invenimus in tertio Enni annalium in hoc versu:
inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae. 17 Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non "superesse", sed "restare" dicit. 18 Praeter haec "superesse" invenimus dictum pro "superstitem esse". 19 Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem verbis his: "Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse", per quod significat, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere. 20 In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi:
sicut tuum vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem.
21 Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti "superesse se" dicat.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
