Latin
Book 1
Gellius, Noctes Atticae 1.8
Not analysed yet
Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore. 1 Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit keras Amaltheias. 2 Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae". 3 In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: "Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum." 4 Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: ou pantos andros es Korinthon esth'ho plous quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. 5 "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais myrias drachmas poposcit", hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. 6 "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: ouk onoumai, inquit, drachmon metameleian.