# Noctes Atticae 10.13

Gellius, Noctes Atticae, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/10.13

XIII. "Cum partim hominum" qua ratione veteres dixerint. I. "Partim hominum venerunt" plerumque dicitur, quod significat "pars hominum venit", id est quidam homines. Nam "partim" hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti "cum partim hominum" dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum. II. M. Cato in oratione de re Floria ita scripsit: "Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat." III. Imperitiores autem "cum parti" legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium. IV. Sed Q. Claudius in vicesimo primo annali insolentius paulo hac figura est ita usus: "Enim cum partim copiis hominum adulescentium placentem sibi." Itemque Claudi in vicesimo tertio annali verba haec sunt: "Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio."

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
