Latin
Book 10
Gellius, Noctes Atticae 10.14
Not analysed yet
XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit. I. Audio "illi iniuriam factum iri", audio "contumeliam dictum iri" vulgo quoque ita dici, vulgo et ist esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo. II. Sed "contumelia illi" vel "iniuria factum itur" paulo est remotius, exemplum igitur ponemus. III. M. Cato pro se contra C. Cassium: "Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites." IV. Sicut autem "contumeliam factum iri" significat iri ad contumeliam faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, ita "contumelia mihi factum itur" casu tantum inmutato idem dicit.