# Noctes Atticae 10.29

Gellius, Noctes Atticae, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/10.29

XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque. I. "Atque" particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis. II. Nam et pro adverbio valet, cum dicimus "aliter ego feci atque tu", significat enim "aliter quam tu", et, si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni annalibus, nisi memoria in hoc versu labor: atque atque accedit muros Romana iuventus; III. cui significationi contrarium est, quod itidem a veteribus dictum est "deque". IV. Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est "statim", quod in his Vergili versibus ... existimatur obscure et insequenter particula ista posita esse: sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si brachia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
