Latin
Book 10
Gellius, Noctes Atticae 10.7
Not analysed yet
VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. I. Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci ten eiso thalassan appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius. II. Varro autem cum de parte orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rhodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.