# Noctes Atticae 10.8

Gellius, Noctes Atticae, Book 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/10.8

VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis. I. Fuit haec quoque antiquitus militaris animadversio iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti. II. Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non exstat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur. III. Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes, qui delinquerent.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
