# Noctes Atticae 11.1.14-15

Gellius, Noctes Atticae, Book 11, lines 11.1.14-11.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/11.1.14

VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem. I. In veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem. II. Sed cur illae non iuraverint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. III. Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est apud idoneos quidem scriptores aut "mehercle" feminam dicere aut "mecastor" virum; IV. "edepol" autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est. V. Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis acceptum; VI. paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere "edepol" coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed "mecastor" a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. I. Verbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia. II. Nova autem videri dico etiam ea, quae sunt inusitata et desita, tametsi sunt vetusta. III. Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci opsimathian appellant, ut, quod numquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae nobis praesentibus vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare vinumque eructum et fetidum potare, "hic" inquit "eques Romanus apludam edit et flocces bibit". IV. Aspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. V. Legerat autem ille "apludam" veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. VI. Item "flocces" audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces oleis, idque aput Caecilium in Poltimenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. VII. Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: "rogo, praetor," inquit "subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur?" atque id voce magna ter quaterve inclamavit: "bovinator est". VIII. Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. IX. At ille iactans et gestiens: "non enim Lucilium" inquit "legistis, qui tergiversatorem "bovinatorem" dicit?" Est autem in Lucili XI. versus hic: si tricosus bovinatorque ore improbus duro.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
