Latin
Book 11, lines 11.1.22-11.1.23
Gellius, Noctes Atticae 11.1.22-23
Not analysed yet
XIV . Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum. I. Simplicissima suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet. II. Ea verba, quae scripsit, haec sunt: "Eundem Romulum dicunt ad cenam vocatum ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: "Romule, si istuc omnes homines faciant, vinum vilius sit". His respondit: "immo vero carum, si, quantum quisque volet, bibat; nam ego bibi quantum volui".
XV. De "ludibundo" et "errabundo" atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic "amorabundam" dixit, ut dicitur "ludibunda" et "errabunda"; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est. I. Laberius in Lacu Averno mulierem amantem verbo inusitatius ficto "amorabundam" dixit. II. Id verbum Caesellius Vindex in commentario lectionum antiquarum ea figura scriptum dixit, qua "ludibunda" et "ridibunda" et "errabunda" dicitur ludens et ridens et errans. III. Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia, quae de Caeselli erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit "ludens" et "ludibunda", "ridens" et "ridibunda", "errans" et "errabunda". "Nam "ludibunda" "inquit "et "ridibunda" et "errabunda" ea dicitur, quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat". IV. Sed qua ratione Scaurus adductus sit, ut Caesellium in eo reprehenderet, non hercle reperiebamus. Non est enim dubium, quin haec genere ipso dumtaxat idem significent, quod ea demonstrant, a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari, non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. V. Quin magis Scaurum oportuit commentaria Caeselli criminantem hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit, an quid et quantulum differret a "ludibundo" "ludens" et "ridibundo" "ridens" et "errabundo" "errans" ceteraque horum similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita. VI. Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in "vinulento" et "lutulento" et "turbulento", vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt, quae paragogas Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis. VII. Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit, quod Sisenna in quarto historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est. "Populabundus" inquit "agros ad oppidum pervenit", quod scilicet significat "cum agros popularetur", non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, "cum populantem ageret" vel "cum imitaretur". VIII. Sed inquirentibus nobis, quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae "populabundus" et "errabundus" et "laetabundus" et "ludibundus" multorumque aliorum id genus verborum, evepibolos hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam, in quam verba talia exeunt, vim et copiam et quasi abundantiam rei, cuius id verbum esset, demonstrare, ut "laetabundus" is dicatur, qui abunde laetus sit, et "errabundus", qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.