# Noctes Atticae 11.1.4-13

Gellius, Noctes Atticae, Book 11, lines 11.1.4-11.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/11.1.4

IV. Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit. I. Euripidis versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque; II. Hecuba est ad Vlixen dicens:
τὸ δ' ἀξίωμα, κἄν κακῶς λέγηι, τὸ σὸν
νικᾶι· λόγος γὰρ ἔκ τ' ἀδοξούντων ἰὼν
κἀκ τῶν δοκούντων αὑτὸς οὐ ταὐτὸν σθένει.
III. Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:
haec tu etsi perverse dices, facile Achivos flexeris;
nam opulenti cum locuntur pariter atque ignobiles,
eadem dicta eademque oratio aequa non aeque valet.
IV. Bene, sicuti dixi, Ennius; sed "ignobiles" tamen et "opulenti" anti adoxounton kai dokounton satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles adoxousi neque omnes opulenti eudoxousin.
V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. I. Quos Pyrrhonios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento skeptikoi appellantur; II. id ferme significat quasi "quaesitores" et "consideratores". III. Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit. IV. Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique, quasi videant vel audiant, eaque ipsa, quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint, cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut, quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus, his uti verbis debeat, quibus auctorem philosophiae istius Pyrrhonem esse usum tradunt: ou mallon houtos echei tode ekeinos e outheteros. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur. V. Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Pyrrhoneion tropon inscribit. VI. Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrrhonios et Academicos philosophos intersit. Vtrique enim skeptikoi, ephektikoi, aporetikoi dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa fieri dicunt, quas phantasias appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt. VII. Itaque omnes omnino res, quae sensus hominum movent, ton pros ti esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam, quod ex sese constet, nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri esse, qualis sit eorum species, dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt. VIII. Cum haec autem consimiliter tam Pyrrhonii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrrhonii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
