Latin
Book 12, lines 12.1.1-12.1.2
Gellius, Noctes Atticae 12.1.1-2
Not analysed yet
I Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret.
[1] Nuntiatum quondam est Fauorino philosopho nobis praesentibus uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio. [2] 'Eamus' inquit 'et puerperam uisum et patri gratulatum.' [3] Is erat loci senatorii ex familia nobiliore. Imus una, qui tum aderamus, prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus. [4] Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi percontatus est, quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac uigilia somnum capere cognouit, fabulari instituit prolixius et: 'nihil' inquit 'dubito, quin filium lacte suo nutritura sit.' [5] Sed cum mater puellae parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, munus quoque nutricationis graue ac difficile accederet, 'oro te,' inquit 'mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui. [6] Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus peperisse ac statim a sese abiecisse? aluisse in utero sanguine suo nescio quid, quod non uideret, non alere nunc suo lacte, quod uideat, iam uiuentem, iam hominem, iam matris officia inplorantem? [7] An tu quoque' inquit 'putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam uenustiores naeuulos non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? [8] Sic enim, quod a uobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et exstinguere cum periculo quoque auersi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia deuenustet, quod quidem faciunt eadem uecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur, ut fetus quoque ipsi in corpore suo concepti aboriantur, ne aequor illud uentris inrugetur ac de grauitate oneris et labore partus fatiscat. [9] Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia priuare? [10] '"Sed nihil interest," –hoc enim dicitur –"dum alatur et uiuat, cuius id lacte fiat." [11] Cur igitur iste, qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit? [12] an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit? [13] nonne hac quoque in re sollertia naturae euidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, aduentante iam partus tempore in supernas se partis perfert, ad fouenda uitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem uictum offert? [14] Quamobrem non frustra creditum est, sicut ualeat ad fingendas corporis atque animi similitudines uis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates ualere. [15] Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animaduersum. Nam si ouium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. [16] In arboribus etiam et frugibus maior plerumque uis et potestas est ad earum indolem uel detrectandam uel augendam aquarum atque terrarum, quae alunt, quam ipsius, quod iacitur, seminis, ac saepe uideas arborem laetam et nitentem in locum alium transpositam deterioris terrae suco deperisse. [17] Quae, malum, igitur ratio est nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum bene ingeniatis primordiis inchoatum insitiuo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? praesertim si ista, quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serua aut seruilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est; nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est, adhiberi solet. [18] Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? [19] Id hercle ipsum est, quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere. [20] Scite igitur et perite noster Maro, quod cum uersus illos Homeri consectaretur: