Latin
Book 12, lines 12.1.11-12.1.12
Gellius, Noctes Atticae 12.1.11-12
Not analysed yet
is dictust ollis popularibus olim, qui tum uiuebant homines atque aeuum agitabant, flos delibatus populi Suada medulla.
[4] Ac deinde scribit de isdem uersibus uerba haec: 'Admiror eloquentissimos uiros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius uersus et hos refert.' [5] Atque id etiam de Cicerone dicit: 'Non miror' inquit 'fuisse, qui hos uersus scriberet, cum fuerit, qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et uolebat suos uersus uideri bonos.' [6] Postea hoc etiam addidit insulsissime: 'Aput ipsum quoque' inquit 'Ciceronem inuenies etiam in prosa oratione quaedam, ex quibus intellegas illum non perdidisse operam, quod Ennium legit.' [7] Ponit deinde, quae apud Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit in libris de republica: 'ut Menelao Laconi quaedam fuit suauiloquens iucunditas', et quod alio in loco dixerit: 'breuiloquentiam in dicendo colat.' [8] Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et 'non fuit' inquit 'Ciceronis hoc uitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur.' [9] Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lasciuae orationis et nitidae. [10] De Vergilio quoque eodem in loco uerba haec ponit: 'Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam uersus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit, quam ut Ennianus populus adgnosceret in nouo carmine aliquid antiquitatis.' [11] Sed iam uerborum Senecae piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: 'Quidam sunt' inquit 'tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere'; et, cum reprehendisset uersus, quos supra de Cetego posuimus: 'qui huiuscemodi' inquit 'uersus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos.' [12] Dignus sane Seneca uideatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque ueteris orationis Soterici lectis compararit quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque. [13] Audias tamen commemorari ac referri pauca quaedam, quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem auarum et auidum et pecuniae sitientem dixit: 'Quid enim refert, quantum habeas? multo illud plus est, quod non habes.' [14] Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuuant, quae bene dicta sunt, quam inficiunt, quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt, quae deteriora sunt, et quaedam in his non pro ἐνθυμήματι aliquo rei paruae ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.