# Noctes Atticae 12.1.13-17

Gellius, Noctes Atticae, Book 12, lines 12.1.13-12.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/12.1.13

III 'Lictoris' uocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diuersae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.
[1] Valgius Rufus in secundo librorum, quos inscripsit de rebus per epistulam quaesitis, 'lictorem' dicit a 'ligando' appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani uirgis quempiam uerberari iussissent, crura eius et manus ligari uincirique a uiatore solita sint, isque, qui ex conlegio uiatorum officium ligandi haberet, 'lictor' sit appellatus; utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli uerbaque eius refert ex oratione, quae dicta est pro C. Rabirio: [2] 'Lictor', inquit 'conliga manus.' Haec ita Valgius. [3] Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, 'lictorem' uel a 'limo' uel a 'licio' dictum scripsit: 'Licio enim transuerso, quod "limum" appellatur, qui magistratibus' inquit 'praeministrabant, cincti erant.' [4] Si quis autem est, qui propterea putat probabilius esse, quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in 'lictore', sicuti in 'licio', producta est et in eo uerbo, quod est 'ligo', correpta est, nihil ad rem istuc pertinet. Nam sicut a 'ligando' 'lictor', et a 'legendo' 'lector' et a 'uiendo' 'uitor' et 'tuendo' 'tutor' et 'struendo' 'structor' productis, quae corripiebantur, uocalibus dicta sunt.
IV Versus accepti ex Q. Ennii septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.
[1] Descriptum definitumque est a Quinto Ennio in annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Seruili, uiri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi oportunitate, quanta rerum antiquarum morumque ueterum ac nouorum scientia quantaque seruandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad minuendas uitae molestias fomentis, leuamentis, solaciis amicum esse conueniat hominis genere et fortuna superioris. [2] Eos ego uersus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta. [3] Ad hoc color quidam uetustatis in his uersibus tam reuerendus est, suauitas tam inpromisca tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitiae legibus obseruandi, tenendi colendique sint. [4] Quapropter adscribendos eos existimaui, si quis iam statim desideraret:
haece locutus uocat, quocum bene saepe libenter mensam sermonesque suos rerumque suarum †comiter inpertit, magnam cum lassus diei partem fuisset de summis rebus regundis consilio indu foro lato sanctoque senatu; cui res audacter magnas paruasque iocumque eloqueretur et cuncta malaque et bona dictu euomeret, si qui uellet, tutoque locaret, quocum multa uolup gaudia clamque palamque; ingenium, cui nulla malum sententia suadet ut faceret facinus leuis aut mala; doctus, fidelis, suauis homo, facundus, suo contentus, beatus, scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas quae facit et mores ueteresque nouosque tenentem, multorum ueterum leges diuumque hominumque; prudentem qui dicta loquiue tacereue posset: hunc inter pugnas conpellat Seruilius sic.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
