# Noctes Atticae 12.1.18-20

Gellius, Noctes Atticae, Book 12, lines 12.1.18-12.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/12.1.18

[5] L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.
V Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.
[1] Cum Delphos ad Pythia conuentumque totius ferme Graeciae uisendum philosophus Taurus iret nosque ei comites essemus inque eo itinere Lebadiam uenissemus, quod est oppidum anticum in terra Boeotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina philosophum, aegra ualitudine oppressum decumbere. [2] Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis uehiculis pergit eum propere uidere, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus. Et ubi ad aedes, in quis ille aegrotus erat, peruenimus, uidemus hominem doloribus cruciatibusque alui, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius euadere non dolorem magis indicantes quam pugnam aduersum dolorem. [3] Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medela esset et eum ipsum ad retinendam patientiam testimonio tolerantiae, quam uidebat, perhibito stabilisset egressique inde ad uehicula et ad comites rediremus: 'uidistis' inquit Taurus 'non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat uis illa et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat aeque suum: perpetiebatur et cohibebat coercebatque infra sese uiolentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem uoces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut uidistis, existebant uirtutis et corporis de possessione hominis pugnantium.' [4] Tum e sectatoribus Tauri iuuenis in disciplinis philosophiae non ignauus: 'si tanta' inquit 'doloris acerbitas est, ut contra uoluntatem contraque iudicium animi nitatur inuitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque de malo morbi saeuientis, cur dolor aput Stoicos indifferens esse dicitur, non malum? cur deinde aut stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?' [5] Ad ea Taurus uultu iam propemodum laetiore – delectatus enim uidebatur inlecebra quaestionis – : 'si iam amicus' inquit 'hic noster melius ualeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissoluisset, me autem scis cum Stoicis non bene conuenire uel cum Stoica potius; est enim pleraque et sibi et nobis incongruens, sicut libro, quem super ea re composuimus, declaratur. [6] Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, uerbum illud uetus et peruolgatum:

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
