# Noctes Atticae 12.1.21-22

Gellius, Noctes Atticae, Book 12, lines 12.1.21-12.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/12.1.21

ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε.
Atque hinc exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit: [7] 'Natura' inquit 'omnium rerum, quae nos genuit, induit nobis inoleuitque in ipsis statim principiis, quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem ita prorsus, ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conseruandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet, quae a ueteribus philosophis τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν appellata sunt: ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret. Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque uerae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum que dilectus; atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeue incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud esse uere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum, nisi quod turpe esset, existimatum est. Reliqua omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est. Productiones tamen et reiectiones suis quaeque momentis distinctae diuisaeque sunt, quae προηγμένα et ἀποπροηγμένα ipsi uocant. Propterea uoluptas quoque et dolor, quod ad finem ipsum bene beateque uiuendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt. [8] Sed enim quoniam his primis sensibus doloris uoluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et uoluptati quidem natura conciliatus, a dolore autem quasi a graui quodam inimico abiunctus alienatusque est, idcirco adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio post addita conuellere ab stirpe atque extinguere uix potest. Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque oboedire cogit. [9] Itaque uidistis philosophum ratione decreti sui nixum cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem neque, ut plerique dolentes solent, heiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non uicti nec obpressi a dolore, sed uincere eum atque obprimere enitentis. [10] 'Sed haut scio,' inquit 'an dicat aliquis, ipsum illud, quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare? Quia enim omnia, quae non sunt mala, molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie priuata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam. Haec ergo uir sapiens tolerare et eluctari potest, non admittere omnino in sensum sui non potest; ἀναλγησία enim atque ἀπάθεια non meo tantum,' inquit 'sed quorundam etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, grauis atque docti uiri, inprobata abiectaque est. [11] 'Sed cur contra uoluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil sane potest cogi uir sapiens, cum est rationi obtinendae locus: cum uero natura cogit, ratio quoque a natura data cogitur. Quaere etiam, si uidetur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata inuitus coniueat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru uehementius facto sensim pauescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat. [12] Haec enim et pleraque alia non uoluntas nec consilium nec ratio moderatur, set naturae necessitatisque decreta sunt. [13] 'Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri uicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione, qualem fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum uulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit; sed ea uera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum. [14] Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes uiri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.' [15] Cum haec Taurus dixisset uidereturque in eandem rem plura etiam dicturus, peruentum est ad uehicula, et conscendimus.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
