# Noctes Atticae 12.1.35-42

Gellius, Noctes Atticae, Book 12, lines 12.1.35-12.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/12.1.35

qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo.
[8] Titus autem Lucretius in carmine suo pro 'aedituis' 'aedituentes' appellat.
XI Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.
[1] Philosophum nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, uirum grauem atque constantem, uidimus, cum Athenis essemus, deuersantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter uentitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audiuimus. In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus. [2] Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent. [3] Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio. [4] Si qui tamen non essent tali uel ingenio uel disciplina praediti, uti se ui sua ac sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare procliuius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent; [5] 'at si sciant' inquit 'homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur.' [6] Propterea uersus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:
πρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθ' ὁρῶν καὶ πάντ' ἀκούων πάντ' ἀναπτύσσει χρόνος.
[7] Alius quidam ueterum poetarum, cuius nomen mihi nunc memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.
XII Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.
[1] Haec quoque disciplina rhetorica est callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut, si obiectum sit turpe aliquid, quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id, quod infitiari non poterat, urbano facetoque dicto diluit. [2] Nam cum emere uellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium uiciens tacita accepit. [3] Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in uulgus exiuit, obiectumque ei est, quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset. [4] Tum Cicero inopinata obprobratione permotus accepisse se negauit ac domum quoque se empturum negauit atque 'adeo' inquit 'uerum sit accepisse me pecuniam, si domum emero'. Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab inimicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: 'ἀκοινονόητοι' inquit 'homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere uelit, empturum sese negare propter competitores emptionis.'

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
