Latin
Book 12, lines 12.1.45-12.1.48
Gellius, Noctes Atticae 12.1.45-48
Not analysed yet
XIV 'Saltem' particula quam uim habeat et quam originem.
[1] 'Saltem' particula quam haberet principem significationem quaeque uocis istius origo esset, quaerebamus. [2] Ita enim primitus factam esse apparet, ut non uideatur, sicuti quaedam supplementa orationis, temere et incondite adsumpta. [3] Atque erat, qui diceret legisse se in grammaticis commentariis P. Nigidii 'saltem' ex eo dictum, quod esset 'si aliter', idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam: 'si aliter non potest'. [4] Sed id nos in isdem commentariis Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam inuenimus. [5] Videntur autem uerba ista 'si aliter non potest' a significatione quidem uoculae huius, de qua quaerimus, non abhorrere. Set tot uerba tamen in paucissimas litteras cludere inprobae cuiusdam subtilitatis est. [6] Fuit etiam, qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, 'saltem' sibi dictum uideri 'u' littera media extrita; 'salutem' enim ante dictum, quod nos 'saltem' diceremus. 'Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus' inquit 'quasi extremum aliquid petituri, quod negari minime debeat, dicere "hoc saltem fieri aut dari oportere", tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.' [7] Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum nimis tamen esse uidetur commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum.
XV Quod Sisenna in libris historiarum aduerbiis huiuscemodi saepenumero usus est: 'celatim', 'uellicatim', 'saltuatim'.
[1] Cum lectitaremus historiam Sisennae adsidue, huiuscemodi figurae aduerbia in oratione eius animaduertimus, cuimodi sunt haec: 'cursim', 'properatim', 'celatim', 'uellicatim', 'saltuatim'. [2] Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant; reliqua in historiarum sexto sic scripta sunt: 'Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit.' Item alio in loco: 'Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandauimus, ne uellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.'