Latin
Book 13, lines 13.1.14-13.1.56
Gellius, Noctes Atticae 13.1.14-56
Not analysed yet
aurea de caelo demisit funis in arva,
cum dicere usitatius manente numero posset:
aureus e caelo demisit funis in arva. XXII. Sacerdotes quoque feminas M. Cicero "antistitas" dicit, non secundum grammaticam legem "antistites". Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: "Sacerdotes" inquit "Cereris atque illius fani antistitae". XXIII. Vsque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis verba modulis pensitantem. XXIV. "Quod qui non sentiunt," inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, "quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio". XXV. Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco koloious te pseras te, alio in loco non pseron, set psaron dixit: ton d'hos te psaron nephos erchetai ee koloion, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.
XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro. I. T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente -usus enim sum eo magistro -discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: "equidem" inquit "maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit". II. Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit. III. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur "soleatos" dixisset, qui gallicas non soleas, haberent. IV. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est: V. omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, "soleas" dixerunt, nonnumquam voce Graeca "crepidulas". VI. "Gallicas" autem verbum esse opinor novum non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: "Cum gallicis" inquit "et lacerna cucurristi". VII. Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, "crepidas" et "crepidulas" prima syllaba correpta id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci krepidas vocant, eiusque calciamenti sutores "crepidarios" dixerunt. VIII. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: "Crepidarium" inquit "cultellum rogavit a crepidario sutore".