# Noctes Atticae 13.1.31-38

Gellius, Noctes Atticae, Book 13, lines 13.1.31-13.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/13.1.31

XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec "inter os atque offam". I. Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus vitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: "Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi vero longum intervallum est". II. Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum verborum sententia. III. Tum Apollinaris nobis praesentibus - nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia - rescripsit Claro ut viro erudito brevissime vetus esse proverbium "inter os et offam" idem significans, quod Graecus ille paroimiodes versus:
polla metaxy pelei kylikos kai cheileos arkou.
XIX. ... I. Versus est notae vetustatis senarius: sophoi tyrannoi ton sophon xynousiai. II. Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Aias Lokros; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. III. Sed etiam ille versus non minus notus: geron geronta paidagogeso s'ego, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Phiotides, et in Bacchis Euripidi. IV. Id quoque animadvertimus aput Aeschylum en toi pyrphoroi Promethei et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ino, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
sigon th'hopou dei kai legon ta kairia,
Euripides ita:
sigan th'hopou dei kai legein hin'asphales.
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.
XX. De genere atque nominibus familiae Porciae. I. Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. II. Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. III. Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris: "hic" inquit "est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Vticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. IV. Eius igitur, quem Cicero laudavit, pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis". V. Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: "laudo" inquit "te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es. VI. Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non eodem patre; VII. duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et matribus diversos et aetatibus longe dispares. VIII. Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum. IX. Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quaeritur, M. Cato M. filius M. nepos. X. Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in Africam profectus in ea provincia mortem obit. XI. Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Vticae occidit et quem Cicero laudavit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse. XII. Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi vita functus est. XIII. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato. XIV. Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Vticae interemit, de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. XV. Videtis igitur hanc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius geniti erant. XVI. Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis". XVII. Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et laudationes funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
