# Noctes Atticae 13.1.4-5

Gellius, Noctes Atticae, Book 13, lines 13.1.4-13.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/13.1.4

II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. I. Quibus otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi: II. "Cum Pacuvius" inquiunt "grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. III. Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. IV. "Ita est," inquit Accius "uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. V. Nam quod in pomis est, itidem" inquit "esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria. VI. Relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet".
III. An vocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint. I. Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant "necessitudinem" et "necessitatem" mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. II. Sicut autem nihil quicquam interest, "suavitudo" dicas an "suavitas", "sanctitudo" an "sanctitas", "acerbitudo" an "acerbitas", "acritudo" an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, "acritas", ita nihil rationis dici potest, qui "necessitudo" et "necessitas" separentur. III. Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. IV. Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisve coniuncti sunt, "necessarii" dicuntur. V. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, "necessitatem" dictam pro "necessitudine", id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: "Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse". VI. Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: "Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset".

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
