Latin
Book 2
Gellius, Noctes Atticae 2.1-2
Not analysed yet
Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia. 1 Inter labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse: 2 stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem alterum orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. 3 Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens attigisset: pollakis inquit ex heliou eis helion heist�kei astrab�steros ton premnon. 4 Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit. 5 In illius etiam pestilentiae vastitate, quae in belli Peloponnesiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.