# Noctes Atticae 2.13

Gellius, Noctes Atticae, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/2.13

"Liberos" in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse. 1 Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve "liberos" multitudinis numero appellarunt. 2 Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens adverterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis rerum gestarunt quinto ita esse positum offendimus. 3 Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis ipse interfuit, conscripsit. 4 Eius verba de Tiberio Graccho tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: "Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur." 5 Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: "Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos; eum, quem virile secus tum in eo tempore habebat, produci iussit populoque commendavit prope flens."

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
