# Noctes Atticae 2.19

Gellius, Noctes Atticae, Poem 2.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/2.19

"Rescire" verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem. Verbum "rescire" observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut "rescribere", "relegere", "restituere" ... substituere dicimus, itidem dicimus "rescire"; 2 nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie "rescire". 3 Cur autem in hoc uno verbo "re" particula huius sententiae vim habeat, equidem adhuc quaero. 4 Aliter enim dictum esse "rescivi" aut "rescire" apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus, quam super is rebus, quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint, 5 quamquam ipsum "scire" de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel exspectatis. 6 Naevius in Triphallo ita scripsit:
si umquam quicquam filium rescivero
argentum amoris causa sumpse mutuum,
extemplo illo te ducam, ubi non despuas. Claudius Quadrigarius in primo annali: "Ea Lucani ubi resciverunt sibi per fallacias verba data esse." 8 Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: "Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in viam provolarunt." 9 M. Cato in quarto originum: "Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: "mittam te, si vis, cum equitibus". "Sero est", inquit magister equitum "iam rescivere"."
Quae volgo dicuntur "vivaria", id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
