# Noctes Atticae 2.23.1-15

Gellius, Noctes Atticae, Book 2, lines 2.23.1-2.23.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/2.23.1

Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est. Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. 2 Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. 3 Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt. 4 Nuper adeo usus huius rei nobis venit. 5 Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. 6 Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam verterat. 7 Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt. 8 Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi. 9 Menander sic:
ep'amphotera nyn hepikleros he kale
mellei katheudesein. Kateirgastai mega
kai periboeton ergon; ek tes oikias
exebale ten lypousan, hen ebouleto,
hin'apobleposin pantes eis to Krobyles
prosopon ei t'eugnostos ous'eme gyne
despoina. Kai ten opsin, hen ektesato
onos en pithekois touto de to legomenon
estin. Siopan boulomai ten nykta ten
pollon kakon archegon. Oimoi Krobylen
labein em'ei kai deka talanta ...
ten rhin'echousin pecheos; eit'esti to
phryagma pos hypostaton? ma ton Dia
ton Olympion kai ten Athenan, oudamos.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
