Latin
Book 2, lines 2.6.1-2.6.5
Gellius, Noctes Atticae 2.6.1-5
Not analysed yet
Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe id dicunt, respondeatur. Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
a! timidos nautas canibus lacerasse marinis. "Vexasse" enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint. 3 Item aliud huiuscemodi reprehendunt:
quis aut Eurysthea durum
aut inlaudati nescit Busiridis aras?
"Inlaudati" parum idoneum esse verbum dicunt neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque totius generis humani dignus esset. Item aliud verbum culpaverunt:
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,
tamquam si non convenerit dicere "auro squalentem", quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria. Sed de verbo "vexasse" ita responderi posse credo: "Vexasse" grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est "vehere", in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. "Vexare" autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti "taxare" pressius crebriusque est quam "tangere", unde id procul dubio inclinatum est, et "iactare" multo fusius largiusque est quam "iacere", unde id verbum traductum est, et "quassare" quam "quatere" gravius violentiusque est. 6 Non igitur, quia volgo dici solet "vexatum esse" quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est. 7 M. Catonis verba sunt ex oratione, quam de Achaeis scripsit: "Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret"; "vexatam" Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit; 8 M. Tullius IV. in Verrem: "Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur." 9 De "inlaudato" autem duo videntur responderi posse. Vnum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Vnde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: