# Noctes Atticae 2.6.10-22

Gellius, Noctes Atticae, Book 2, lines 2.6.10-2.6.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/2.6.10

pollaki gar kai moros aner mala kairion eipen. Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is "inlaudatus" est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio "inculpatum" facit. "Inculpatus" autem instar est absolutae virtutis; "inlaudatus" quoque igitur finis est extremae malitiae. 11 Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est:
to d'ouk akonte petesthen,
et item illud:
enth'ouk an brizonta idois Agamemnona dion,
oude kataptossont',oud'ouk ethelonta machesthai. Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Horos tou megethous ton hedonon pantos tou algountos hypexaireis. 13 Eadem ratione idem Vergilius "inamabilem" dixit Stygiam paludem. 14 Nam sicut "inlaudatum" kata steresin laudis, ita "inamabilem" kata amoris steresin detestatus est. 15 Altero modo "inlaudatus" ita defenditur: 16 "Laudare" significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor "laudari" dicitur, quod est nominari. 17 "Inlaudatus" autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, 18 sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret. 19 Tertium restat ex his, quae reprehensa sunt, quod "tunicam squalentem auro" dixit. 20 Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. "Squalere" enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur. 21 Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat:
quem pellis, inquit, ahenis
in plumam squamis auro conserta tegebat,
et alio loco: iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis horrebat squamis. 23 Accius in Pelopidis ita scribit: eius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae. 24 Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id "squalere" dicebatur. 25 Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium "squalor" appellatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam "squalor" de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
