# Noctes Atticae 2.8

Gellius, Noctes Atticae, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/2.8

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina. 1 Plutarchus secundo librorum, quos de Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit: "Ho thanatos ouden pros hemas; to gar dialythen anaisthetei; to de anaisthetoun ouden pros hemas. 2 "Nam praetermisit," inquit "quod in prima parte sumere debuit, ton thanaton einai psyches kai somatos dialysin, 3 tunc deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. 4 Progredi autem hic" inquit "synlogismus nisi illo prius posito non potest." 5 Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: ho thanatos psyches kai somatos dialysis; to de dialythein anaisthetei; to de anaisthetoun ouden pros hemas. 6 Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia videtur partem istam synlogismi praetermisisse, 7 neque id ei negotium fuit synlogismum tamquam in scolis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem, quod omnibus prosus erat obvium. 8 Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio: nam id quoque non inperite factum quis non videt? 9 Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos repudiato conversoque ordine isto, qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
