Latin
Book 20
Gellius, Noctes Atticae 20.1.11
Not analysed yet
XI. . . . I. P. Lavini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de verbis sordidis. II. In eo scripsit "sculnam" vulgo dici quasi "seculnam"; "quem, qui elegantius" inquit "loquuntur, "sequestrem" appellant." III. Vtrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. IV. "Sculnam" autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. V. Sed quod apud sequestrem depositum erat, "sequestro positum" per adverbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: "Per deos immortales, nolite vos atque . . ."