# Noctes Atticae 20.1.2-4

Gellius, Noctes Atticae, 20.1.2 to 20.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/20.1.2

II. Vocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet. I. "Siticines" scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur ne imperium sit veteri, ubi novus venerit. "Siticines" inquit "et liticines et tubicines." II. Sed Caesellius Vindex in conmentariis lectionum antiquarum scire quidem se ait liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat. III. Nos autem in Capitonis Atei coniectaneis invenimus "siticines" appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens. III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit. I. Quos "sicinistas" vulgus dicit, qui rectius locuti sunt, "sicinnistas" "n" littera gemina dixerunt. II. Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. III. Posuit hoc verbum L. Accius poeta in pragmaticis appellarique "sicinnistas" ait "nebuloso nomine"; credo propterea "nebuloso", quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset. IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta. I. Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat. II. Id genus autem artifices Graece appellantur hoi peri ton Dionyson technitai. III. Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui problemata enkyklia inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret: IV. Dia ti hoi Dionysiakoi technitai hos epi to poly poneroi eisin? hoti hekista logou kai philosophias koinonousi dia to poly meros tou biou einai, kai hoti en akrasiais ton polyn chronon eisin, hote de en aporiais; amphotera de phaulotetos paraskevastika.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
