# Noctes Atticae 20.1.7-9

Gellius, Noctes Atticae, 20.1.7 to 20.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/20.1.7

VII. ... I. Mira et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum. II. Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt. VIII. De his, quae habere symptosian videntur cum luna mansuescente ac senescente. I. Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter. II. Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit. III. Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque essent, "luna" inquit Annianus "nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est." IV. Cum quaereremus, quae alia item senescente luna tabescerent, "nonne Lucilium" inquit "nostrum meministis dicere: luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras et iecur addit? V. Eadem autem ipsa, quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt. VI. Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores. VII. Id etiam" inquit "multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario legi: "Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias"." IX. Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: "numquam vestimenta a populo poposci". I. Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis verborum novis Cn. Matii, hominis eruditi, qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in mimiambis memorabat: II. sinuque amicam refice frigidam caldo columbulatim labra conserens labris. III. Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat: iam tonsiles tapetes ebrii fuco quos concha purpura imbuens venenavit. ...

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
