# Noctes Atticae 3.12

Gellius, Noctes Atticae, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/3.12

Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura "bibosum" dictum. 1 Bibendi avidum P. Nigidius in commentariis grammaticis "bibacem" et "bibosum" dicit. 2 "Bibacem" ego ut "edacem" a plerisque aliis dictum lego; "bibosum" dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod simili inclinatu dicatur. 3 Non enim simile est ut "vinosus" aut "vitiosus" ceteraque, quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt. 4 Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur: non mammosa, non annosa, non bibosa, mon procax.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
