Latin
Book 3
Gellius, Noctes Atticae 3.13
Not analysed yet
Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est. 1 Hermippus hoc scriptum reliquit Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam Platonemque audire solitum. 2 "Atque is" inquit "Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum. 3 Is Callistratus Athenis orator in republica fuit, quos illi demagogous appellant. 4 Visum est paulum devertere experirique, an digna auditio tanto properantium studio foret. 5 Venit" inquit "atque audit Callistratum nobilem illam ten peri Oropou diken dicentem atque ita motus et demultus et captus est, ut Callistratum iam inde sectari coeperit, Academiam cum Platone reliquerit."