# Noctes Atticae 3.16.1-8

Gellius, Noctes Atticae, Book 3, lines 3.16.1-3.16.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/3.16.1

Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes. Et medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa opinio est eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominem gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. 2 Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
tum illa, quam compresserat,
decumo post mense exacto hic peperit filiam. Hoc idem tradit etiam Menander, poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
gyne kyei deka menas ...? sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hisce sunt:
soletne mulier decimo mense parere? - pol nono quoque,
etiam septimo atque octavo. Eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse M. Varro uti credamus facit. 6 Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo rerum divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat. 7 Sed huius de mense octavo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis, qui inscriptus est peri trophes, ex quo libro verba haec sunt:
Estin de kai ouk estin ta oktamena. Id tamen obscure atque praecise tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his enarravit: Estin men phainomena hos zoa meta ten ekptosin; ouk estin de, thneskonta meta tauta; kai estin oun kai ouk estin phantasiai men parautika onta, dynamei de ouketi. 9 Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo neque praeter hos aliis partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse, idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse a pariendo et a nono atque decimo mense. 10 "Nam "Parca"" inquit "inmutata una littera a partu nominata, item "Nona" et "Decima" a partus tempestivi tempore." 11 Caesellius autem Vindex in lectionibus suis antiquis: "tria" inquit "nomina Parcarum sunt: "Nona", "Decuma" "Morta", et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex Odysseiai: quando dies adveniet, quem profata Morta est.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
