Latin
Book 3, lines 3.16.12-3.16.16
Gellius, Noctes Atticae 3.16.12-16
Not analysed yet
Sed homo minime malus Caesellius "Mortam" quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet. Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum causa cognita decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis. 13 Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: "Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii, si erunt onoi lyras, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense kata Aristotelen natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me." 14 Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: "idem Atti, quod Tetti", ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim. 15 Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet, cur Homerus scripserit Neptunum dixisse puellae a se recens compressae:
chaire gyne philoteti; periplomenou d'eniautou
texeis aglaa tekn',epei ouk apopholioi eunai
athanaton. Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia. 17 Sed Favorinus mihi ait periplomenou eniautou non "confecto" esse "anno", sed "adfecto". 18 In qua re verbo usus est non vulgariae significationis. 19 "Adfecta" enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit de provinciis consularibus. 20 Hippocrates autem in eo libro, de quo supra scripsi, cum et numerum dierum, quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est: Ginetai de en toutois kai pleio kai elasso kai holon kai kata meros; ou pollon de kai pleio kai elasso elasso. Quibus verbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius. 21 Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas. 22 Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum, quod in Plinii Secundi libro septimo naturalis historiae legimus. 23 Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus: "Masurius auctor est L. Papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur." 24 In eodem libro Plini Secundi verba haec scripta sunt: "Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum."