Latin
Book 3
Gellius, Noctes Atticae 3.5
Not analysed yet
Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter. 1 Plutarchus refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. 2 Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret :"nihil interest," inquit "quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus".