Latin
Book 4
Gellius, Noctes Atticae 4.13
Not analysed yet
Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. 1 Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, 2 minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inveni. 3 Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui inscribitur . . . ,in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum. 4 Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.