# Noctes Atticae 4.13

Gellius, Noctes Atticae, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/4.13

Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. 1 Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, 2 minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inveni. 3 Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui inscribitur ..., in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum. 4 Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
