# Noctes Atticae 4.16

Gellius, Noctes Atticae, Poem 4.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/4.16

De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata. M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam "senatuis" et "domuis" et "fluctuis", qui est patrius casus ab eo, quod est "senatus", "domus", "fluctus"; huic "senatui", "domui", "fluctui" ceteraque is consimilia pariter dixisse. 2 Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est: eius anuis causa, opinor, quae est emortua. 3 Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis "i" littera finitus, si non similis est genetivi singularis, "s" littera addita genetivum singularem facit, ut "patri patris", "duci ducis", "caedi caedis". 4 "Cum igitur" inquiunt "in casu dandi "huic senatui" dicamus, genetivus ex eo singularis "senatuis" est, non "senatus"." 5 Set non omnes concedunt in casu dativo "senatui" magis dicendum quam "senatu". 6 Sicuti Lucilius in eodem casu "victu" et "anu" dicit, non "victui" nec "anui", in hisce versibus:
quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto
et alio in loco:
"anu noceo" inquit. Vergilius quoque in casu dandi "aspectu" dicit, non "aspectui": teque aspectu ne subtrahe nostro et in georgicis: quod nec concubitu indulgent. 8 C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: "unius" inquit "arrogantiae, superbiae dominatuque." Item in Dolabellam actionis I. lib. I.: "Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu." 9 In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine "i" littera dicenda censet.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
