# Noctes Atticae 5.15

Gellius, Noctes Atticae, Poem 5.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/5.15

Corpusne sit vox an asomaton, varias esse philosophorum sententias. Vetus atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum. 2 Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur asomaton. 3 Corpus autem est, quod aut efficiens est aut patiens; id Graece definitur: to etoi poioun e paschon. 4 Quam definitionem significare volens Lucretius poeta ita scripsit: tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res. 5 Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt to triche diastaton. 6 Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera; 7 Plato autem non esse vocem corpus putat: "non enim percussus" inquit "aer, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est". 8 Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, rheuma atomon appellant. 9 Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:
philosophandum est paucis; nam omnino haud placet.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
