# Noctes Atticae 5.20

Gellius, Noctes Atticae, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/5.20

Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius. 1 "Soloecismus" Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis "inparilitas" appellatus vetustioribus Latinis "stribiligo" dicebatur a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis tamquam "strobiligo" quaedam. 2 Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: ""Soloecismus" est" inquit "impar atque inconveniens compositura partium orationis." 3 Cum Graecum autem vocabulum sit "soloecismus", an Attici homines, qui elegantius locuti sunt, usi eo sint, quaeri solet. 4 Sed nos neque "soloecismum" neque "barbarismum" apud Graecorum idoneos adhuc invenimus; 5 nam sicut barbaron, ita soloikon dixerunt. 6 Nostri quoque antiquiores "soloecum" facile, "soloecismum" haut scio an umquam dixerunt. 7 Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua "soloecismus" probe dicitur.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
