# Noctes Atticae 5.4

Gellius, Noctes Atticae, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/5.4

De verbo "duovicesimo", quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est. 1 Apud Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat. 2 Grammaticus autem quispiam de nobilioribus ab emptore ad spectandos libros adhibitus repperisse unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. 3 Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: "Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est duovicesimo anno, postquam Romam Galli ceperunt." 4 "Non" inquit ""duovicesimo", sed "duoetuicesimo" scribi oportuit. 5 Quid enim est "duovicesimo?"" ... hic ita scripsit: "Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI ..."

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
