Latin
Book 5
Gellius, Noctes Atticae 5.5
Not analysed yet
Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. 1 In libris veterum memoriarum scriptum est Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. 2 Ea cavillatio huiuscemodi fuit: Ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis, quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; 3 inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. 4 Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et "putasne" inquit "conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?" 5 Tum Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: "Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt." 6 Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest: 7 rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.