Latin
Poem 5.8
Gellius, Noctes Atticae 5.8
Not analysed yet
Defensus erroe a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etimologiai vocis eius. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis:
ipse Quirinali lituo. "Nam si nihil" inquit "deesse animadverterimus, videtur ita dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est" inquit "absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur, quonam modo "subcinctus lituo" videri potest?" 3 Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. 4 Veluti cum dicitur "M. Cicero homo magna eloquentia" et "Q. Roscius histrio summa venustate", non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. 5 Vt Vergilius alio in loco: victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane habentem, et item alibi:
in medium geminos inmani pondere caestus proiecit
ac similiter:
domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens. Sic igitur id quoque videri dictum debet: "Picus Quirinali lituo erat", sicuti dicimus: "statua grandi capite erat". 7 Et "est" autem et "erat" et "fuit" plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. 8 Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit; 9 utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. 10 Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo: linxe bios, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur. 11 Vtitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba: et lituo pugnas insignis obibat et hasta.